Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.13.1 Cic. Fam. 5.13.4 (English) >>Cic. Fam. 5.14.1

5.13.3 ad consolandum autem cum illa valent, quae eleganter copioseque conlegisti, tum nihil plus quam quod firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi; quam non imitari turpissimum existimo. itaque hoc etiam fortiorem me puto quam te ipsum, praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videre spem non nullam habere haec aliquando futura meliora casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in ea disputatione a te conlectae vetabant me rei p. penitus diffidere. itaque alterum minus mirum, fortiorem te esse, cum aliquid speres, alterum mirum, spe ulla teneri. quid est enim non ita adfectum, ut id non deletum exstinctumque esse fateare? circumspice omnia membra rei p., quae notissima sunt tibi; nullum reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit. quae persequerer, si aut melius ea viderem quam tu vides, aut commemorare possem sine dolore; quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est abiciendus dolor.

5.13.4 ergo et domestica feremus, ut censes, et publica paulo etiam fortius fortasse quam tu ipse, qui praecipis. te enim aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in omnium desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et praecipis. das enim mihi iucundas recordationes conscientiae nostrae rerumque earum, quas te in primis auctore gessimus; praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animo cuiusquam aut consilio hominis postulatum.

5.13.5 ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos levare aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione lenimur. itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus abducam transferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et si esse una minus poterimus quam volemus, animorum tamen coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.13.1 Cic. Fam. 5.13.4 (English) >>Cic. Fam. 5.14.1

Powered by PhiloLogic